- JULINUM
- JULINUMurbs verusta et celaberrima, quae nune Voltium dictiur. Wollin, in qua primam Ep. Pomeraniae sedem Pricipes olim posuêrunt, empotium quondam in litore Balthico amplissim um a multis extetnis gentibus, et diversarum nationum, linguarum et religionum populis, Henetis, Dacis, Suecis, Slavis, Iudaeis et Ethnicis, solâ christianorum fideexceptâ, pagatim, ita ut singuli suas distinctas plateas nominibus gentium inisgnitas tenerent, inhabitatum. Fuit Iulinum in ist. Iulmo, nunc Wollinische Werder, situm ab Ortu: ea ponte longo supra Divenoum, quem Viadri in mare properantis alveum esse apparet, quo ex plaude Gross Haff egreditur, continenti Pomeraniae iuncta: ab Occas. Sveno vel Suevo, a Mer. lacu recenti admodum piscoso: ad Bor. Balthico mari cincta fuit, inde vix 3. mill. distans. 7. a Stetino. Urbis ambitum milliare Germanicum excessisle ex antiquis ruinarum vestigiis, et montibus s. editioribus urbis locis, quibus castella imposita fuêrunt, constat. Sed A. C. 1170. Waldematus primus Daniae Rex eamcepit et solo aequavit, ut campi iam sint maxima ex parte, ubi vetus Iulinum fuit, exiguo ramen oppidulo Wollin, veteris urbis vestigium retinente, adhuc superstite, Ioh. Matal Metell. Habet hoc arcem munitam sub Suecis. Pace Monaster. Baudr. Quibus ab El. Brandeburgico ereptum est, A. C. 1675.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.